Poem 109

Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem

     hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.

di magni, facite ut vere promittere possit

     atque id sincere dicat et ex animo,

ut liceat nobis tota perducere vita

     aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.

 

Poem 70

Nulli se dicit mulier mea nubere malle

     quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.

dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,

     in vento et rapida scribere oportet aqua.

 


 

Poem 72

Dicebas quondam solum te nosse Catullum,

     Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem.

dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam,

     sed pater ut gnatos diligit et generos.

nunc te cognovi: quare etsi impensius uror,

     multo mi tamen es vilior et levior.

qui potis est, inquis? quod amantem iniuria talis

     cogit amare magis, sed bene velle minus.

 

Poem 85

Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris.

     nescio, sed fieri sentio et excrucior.