Egnatius, quod candidos habet dentes,

renidet usquequaque. si ad rei ventum est

subsellium, cum orator excitat fletum,

renidet ille; si ad pii rogum fili

lugetur, orba cum flet unicum mater,

renidet ille. quidquid est, ubicumque est,

quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum,

neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.

quare monendum est te mihi, bone Egnati.

si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs

aut pinguis Umber aut obesus Etruscus

aut Lanuvinus ater atque dentatus

aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,

aut quilubet, qui puriter lavit dentes,

tamen renidere usquequaque te nollem:

nam risu inepto res ineptior nulla est.

nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,

quod quisque minxit, hoc sibi solet mane

dentem atque russam defricare gingivam,

ut quo iste vester expolitior dens est,

hoc te amplius bibisse praedicet loti.